Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. GIMEL, DALETH. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates ejus. Hinc jam enumerationes sincerissimae confessionis ingreditur, magnam immensitatem bonitatis ostendit. Quid enim magnificentius quam de impio facere justum, de hoste filium, de captivo liberum? Ut in eis compleatur quod Apostolus dicit: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Exquisita, id est singularis, exacta, cui nihil potest simile reperiri. Permittit enim diabolum saevire, ut ex illius iniquitate sibi debeat fidelissimos invenire; novoque modo nascitur de afflictione gaudium, de persecutione temporali aeterna securitas. Et ne putares pro parte laudatum, adjecit, in omnes voluntates ejus. Quidquid enim facit, eximie atque incomprehensibiliter operatur, sicut in Genesi scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona (Gen. I, 31). Sic illa investigabilis, illa inaestimabilis laus sub brevitate conclusa est.