# In Psalterium Expositio 3.10.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.10.5

Vers. 3. HE, VAU. Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Opera illa Domini, quae superius dixit, nunc iterum quemadmodum intelligantur exponit. Gloria enim et decor (sicut Pater Hieronymus transtulit) est opus ejus: quoniam et laudabilia sunt nimis, et decora quae facit. Diximus enim Confessionem illam hic accipiendam, quae verbis praeconialibus explicatur. Sequitur, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Hic justitiam Domini, sententiam futuri judicii debemus advertere, quae omnino perpetua est. Justitia quippe ejus manet in saeculum saeculi, cum peccatoribus dixerit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Iterumque justitia ejus manet in saeculum saeculi, quando fideles advocaverit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Ibidem, 34). Sic in utraque parte justitia Domini perpetua et incommutabilis perseverat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
