Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. MEM, NUN. Opera manuum ejus veritas et judicium: fidelia omnia mandata ejus. Pulcherrimis variisque sententiis in hoc et sequenti versu laudes Domini describuntur. Quae duodecima est species definitionis, quam Graeci κατ' crr««o», Latini per laudem dicunt. Opera quippe virtutis ejus est, quando confitentibus parcit, et beatos ex impiis facit, deinde cum obstinatis poenas debitas reddit. Quapropter proprie dictum est, Opus ejus veritas et judicium. Veritas est enim cum fidelibus promissa restituit; judicium, quod impiis comminatur: quoniam qui hic praecepta ejus facere negligunt, ibi vindictam perpetuam sustinebunt. Sequitur, fidelia omnia mandata ejus. Scriptum est: Serva mandata, et servabunt te (Eccli. XV, 16). Fidelia vero sunt, quoniam nullo mendacio dicta variantur; sed absolute nos custodiunt, cum ea custodire Domini munere festinamus.