# In Psalterium Expositio 3.11.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.10

Vers. 8. SAMECH, AIN. Confirmatum est cor ejus; A non commovebitur donec videat inimicos suos. Quia paratum fuerat cor beati sperare in Domino, consequenter adjunctum est, confirmatum est cor ejus. Omnia enim caduca contemnit, qui illa fuerit delectatione completus. Confirmatur ergo cor justi, cum nulla saeculi felicitate mollescit; et peccatorum hic respiciens potentiam, exspectat potius eorum ruinam. In hoc enim mundo inimicos patitur potentes videre, ut ibi eos possit humiliatos aspicere. Sed cum hic videamus inimicos nostros esse carnales, qui nobiscum aliqua adversitate confligunt, spirituales vult intelligi nequitias, quas hic penitus non videmus, sed in illa nos certum est judicatione cognoscere. Et cum dicit, donec videat inimicos suos, subaudiendum est, humiliatos atque contritos. O dispositio [ed., dispensatio] sancta Creatoris, qui tunc eos fractos facit videri, cum possint esse derisui, non timori!

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
