# In Psalterium Expositio 3.11.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.11

Vers. 9. PHE, SADE, COPH. Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi; cornu ejus exaltabitur in gloria. Haec sententia ad illud praeceptum dominicum pertinet: Si vis esse perfectus, vende omnia tua; et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Ipsa est dispersio quae feliciter congregat; ipsa erogatio quae coelorum regna mercatur. Haec qui fecerit justitiam operatur, quia Domini praecepta complevit; et in hoc ille semper manet, quoniam ab illo auctore aeterna recipit dona, qui condidit saecula. Sequitur, cornu ejus exaltabitur in gloria. Cornu pro potestate poni saepe jam dictum est, sicut Daniel propheta testatur, dicens: Quatuor autem cornua, quatuor regna sunt (Dan. VII, 17). Quam necesse est illis ibi dari, qui hic videbantur pia humilitate prostrati! Hactenus de beatorum bonis locutus est: nunc psalmum de impiorum afflictione concludit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
