# In Psalterium Expositio 3.11.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.7

Vers. 5. TETH, JOD. Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio. Jucundum dicit, non tam hominibus acceptum quam Deo gratum. Qui miseretur, id est, qui egentibus donat. Commodat vero, qui recepturus aliquid in hoc mundo sperantibus in necessitate mutuatur, sicut dicit in Evangelio: Omni petenti te da, et volenti mutuari abs te, ne prohibeas eum (Matth. V, 42): quia et haec non minima merces est ad praesens eruere [ed., servare] periclitantem, et fideliter recipere solam praestitae pecuniae quantitatem. Potest autem intelligi, ut hoc quod miseretur, id est quod pauperibus donat, commodare videatur, quando dat homo temporalia, recepturus aeterna. Sed licet utraque ad manuales videantur operas pertinere, tamen non solum de pecunia miserendum dicit pauperi, aut sperantibus commodandum, sed de omni beneficio quo indigere cognoscitur destitutus. Unde impigri debemus facere omne quod potest alteri subvenire. Sequitur, Disponet sermones suos in judicio. Dispositio sermonum ordinem significat imperturbatum atque tranquillum, qui probabili ratione narratur. Venienti quippe Patri familias dicendum est: Domine, quinque talenta dedisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum (Matth. XXV, 20). Ipse ergo disponit in judicio sermones suos, qui se Domini dona geminasse probaverit; non ut ille qui suffossum talentum cautela sterili et noxia parcitate servavit. Quod potest etiam et ad illum pertinere qui divinas Scripturas munere Domini perscrutatus, aut infructuosa taciturnitate retinet, aut pia voluntate disseminat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
