# In Psalterium Expositio 3.11.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.11.8

Vers. 6. CAPH, LAMED. Quia in saeculum non commovebitur: in memoria aeterna erit justus. Reddit causam quare vir justus disponat sermones suos in judicio; scilicet quia in saeculum non commovebitur, id est, a gloria Domini nullatenus separabitur. Sequitur, in memoria aeterna erit justus. In memoria utique aeterna erit justus, quia vocatur ad praemium. Impiis enim dicitur: Non novi vos (Luc. XIII, 25). Quapropter sicut illi qui deputantur ad poenam de mente perhibentur excedere, ita isti propter beatitudinem percipiendam in memoria dicuntur Domini permanere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
