Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.11.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. MEM, NUN. Ab auditu malo non timebit: paratum est cor ejus sperare in Domino. Illum auditum malum dicit, quem audituri sunt impii: Ite in ignem aeternum (Matth. XLV, 41), et reliqua. Malus enim illis videtur qui justa severitate plectendi sunt: quia fas dici non est, nisi justum Domini semper esse judicium. Et ne solum beatos putares poenas noxias non timere, sequitur, paratum cor ejus sperare in Domino, ut promissa ipsius percipiant, qui saeculi illecebras ejus juvamine calcaverunt; quibus ipse dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibidem, 34). Cor autem positum est pro rectae mentis affectu, quod sine aliqua cunctatione promissa novit expetere.