# In Psalterium Expositio 3.12.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.10

Vers. 8. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Declarat ad quid pauperis et inopis pervenire possit erectio, scilicet ut collocetur cum principibus populi sui. Principes enim populi sunt patriarchae, prophetae, apostoli, et quicunque Deo probabili conversatione placuerunt. Sed hic principatum, non honorem credas qui hominum suffragio conquiritur, sed illum qui Domino largiente praestatur, qui humilitate altus est, qui fide certus, qui mentis robore solidatus. Nam quod addidit, populi sui, significat Ecclesiam catholicam, quae toto orbe diffusa est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
