# In Psalterium Expositio 3.12.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.11

Vers. 9. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Hic facta est conclusio superiorum sensuum, et descendentium pulchritudo verborum. Nam quod dixit: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui, exponit ubi hoc fieri possit; scilicet in Ecclesia, quae ante adventum Sponsi sui sterilis fuerat; sed facta est mater laeta filiorum, quando praedicationibus apostolorum ex aqua et Spiritu sancio copiosos filios in toto orbe procreavit. Quondam fusca, nunc pulchra; quae per aquam fecundissimam parit, et virginitatem suam gloriosa integritate custodit. Ipsa fuit igitur sterilis, quam Dominus in domo sua habitare facit laetantem, de partu scilicet et numerositate sanctorum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
