Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus. Per has duas partes, universas vult intelligi creaturas. Gentes, terrena cunda suscipiamus. Coelos, advertamus universa coelestia: quoniam super omnia probatur excelsus, cui ipsi quoque coeli subjecti sunt, sicut in alio psalmo legitur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Sive gentes, carnales homines; coelos vero spirituales debemus accipere; ut super omnes creaturas Altissimus sentiatur, qui cunctarum rerum conditor esse dignoscitur.