# In Psalterium Expositio 3.12.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.12.7

Vers. 5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat? Venit ad secundam partem, in qua jam ipse laudes dominicas ex factis ejus laetus exsolvit. Dum quis dicitur, nemo alius significatur, quam qui tantum propria potentiae suae majestate glorietur. Qui in altis habitat, id est, in excelsis creaturis suis, quas ipse magnas facit, cum in eis habitare dignatur; ut sunt angeli boni, sancti ejus, et reliquae potestates, quae praesentiae ipsius dignitate grandescunt. Sed ne putares istam amplitudinem humilia velle despicere, vide quid sequitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
