# In Psalterium Expositio 3.14.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.14.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.14.10

Vers. 8. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Declarantur causae quare superius dixerit: Quia Dominus benefecit tibi. Sed haec intelligamus praescientiae virtute prophetam dicere de futuro: quoniam adhuc in isto saeculo viventibus convenire non possunt. Ait enim: Eripuit animum meam de morte. Animae quippe justorum, cum de isto saeculo transeunt, ab illa morte liberantur, de qua in Evangelio dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). Et cum dicit, eripuit, beneficium divinae virtutis ostendit, quia nisi per ejus potentiam non valuisset a morte perpetua liberari. Sequitur, oculos meos a lacrymis. Cessant utique lacrymae sanctorum, quando jam mors animae non probatur esse suspecta; non enim in securitate plangitur, sed in isto agone ubi calamitas ventura metuitur. Addidit, pedes meos a lapsu. Cum dicit, a lapsu, ostendit lubricum et pronum esse peccatum. Sed bene illic non formidatur ruina, ubi jam est aeterna prosperitas. Nam in isto saeculo con tituti (sicut dictum est) et mortem animae justi liment, et assidue lacrymas fundunt, et pedes suos a lapsu non credunt ullatenus alienos. Hic enim colluctatio est, et ideo cuncta sub metu sunt; unde intelligimus his tribus periculis subjacere genus humanum, quod adhuc in istius vitiae colluctatione versatur. Nam vide quid sequitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
