Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.14.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo eum. Auris, sicut jam dictum est, appellata est ab auditu, quam merito ad nos inclinare dicitur Deus, quia ui nos dignetur audire, nulla ad ipsum humana merita videntur attingere. Quod factum in adventu Domini veritatis ipsius tradit auctoritas, quando mundi sceleribus miseratur, medicinam beatae incarnationis ·attribuit. Et quoniam ejus circa se uberrimam coeperat sentire pietatem, in diebus suis cum mulis tribulationibus angeretur (sicut inferius dicit) invocasse se Dominum profitetur. Nostros enim illos dies dicimus, ubi propria iniquitate peccamus, et anxios dolores pravis cogitationibus sustinemus. Mirabilis sententia, beata vicissitudo, et fidelem semper beneficia quaerere, et clementem Dominum continua benignitate praestare.