Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.14.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Custodient parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. In magnam significationem praeposteravit ordinem, quem superius dixit. Liberari enim primo petiit animam suam, et postea misericordem Dominum generaliter esse professus est; nunc autem universaliter parvulorum se dicit esse custodem, et postea humiliatum et liberatum esse proclamat, ut per hunc ordinem rerum ostenderet quod in Evangelio legitur; quamvis de mullis gentibus sit aggregatus, unum gregem Domini, et unum illi esse pastorem. Parvuli sunt qui sibi certissime videntur exigui; sed sola Domini largitate grandescunt. Et vide quale verbum est positum: custodiens, dixit, tanquam pastor eximius, qui gregem suum a rapaci lupi incursione defendit. Sed inspice quod ordinem congruum servans, prius humiliatum, postea se dicit esse liberatum; ut vulnera dolere [mss. A., B. ,F. ,dolores esse] non possint, quae ad sanitatem coelestis Medici munere pervenerunt.