# In Psalterium Expositio 3.14.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.14.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.14.8

Vers. 6. Custodient parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. In magnam significationem praeposteravit ordinem, quem superius dixit. Liberari enim primo petiit animam suam, et postea misericordem Dominum generaliter esse professus est; nunc autem universaliter parvulorum se dicit esse custodem, et postea humiliatum et liberatum esse proclamat, ut per hunc ordinem rerum ostenderet quod in Evangelio legitur; quamvis de mullis gentibus sit aggregatus, unum gregem Domini, et unum illi esse pastorem. Parvuli sunt qui sibi certissime videntur exigui; sed sola Domini largitate grandescunt. Et vide quale verbum est positum: custodiens, dixit, tanquam pastor eximius, qui gregem suum a rapaci lupi incursione defendit. Sed inspice quod ordinem congruum servans, prius humiliatum, postea se dicit esse liberatum; ut vulnera dolere [mss. A., B., F., dolores esse] non possint, quae ad sanitatem coelestis Medici munere pervenerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
