# In Psalterium Expositio 3.15.1-2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.15.1 to 3.15.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.1

Alleluia. Sic debet nobis aliquando Domini laus increscere, ut non alleluiatica possimus gaudia fastidire. Vox fidelium, sermo beatorum, modulatio sancta canentium, unde et auditus corporeus suaviter delinitur, et anima fessa coelesti delectatione recreatur. Introducenda sunt enim martyrum verba, qui et confessione gloriosa [mss. A·, B., F., confessionis gloria] viguerunt, et passione mirabili munera sunt Domini consecuti. Divisio psalmi. Per totum hunc psalmum invictorum martyrum verba referuntur. Prima positione beneficia Domini commemorant, quibus cum haesitarent quid eis dignum potuisset reddi, occurrit utique gloriosus calix ille martyrii, qui tamen Domini largitate praestatur. Secunda, chorus ipse servum se Domini, et filium Ecclesiae catholicae profitetur: ne praeter fidelissimos viros Deo placitos haereticorum quoque quispiam putaret esse martyrium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
