Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.15.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Martyrum populus ille reverendus ordinem veri dogmatis servans, prius se dicit credidisse, et postea fuisse prolocutum, propter illos scilicet destruendos, qui veraciter non credentes, affectant de ejus aliqua praedicare magnalibus. Post veram siquidem fidem sancta debet venire confessio, ne illud audiat importunus: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Sequitur, ego autem humiliatus sum nimis. Ne intelligeres praedicationes veracissimas humiliatas, quae tanto plus enitescunt quanto amplius persecutorum studio comprimuntur. Se dicit esse humiliatum, quia sancta religione crescente, ipsi videbantur poenis temporalibus subjacere.