# In Psalterium Expositio 3.15.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.5

Vers. 3. Quid retribuam Domino pro omnibus quoe retribuit mihi? Bene dubitavit quid retribuere possit humanitas, quae boni proprium nihil habebat. Nam cum dicitur, quid? haesitatio magna (ed., nostra) monstratur. Quid enim illi ab homine potest reddi, dum semper ejus nos constet munere contineri? Merito ergo dubitabat, cui dignum de suo nihil occurrerat. Verum ne omnino redderetur sterilis, confisus de misericordia Domini, quid retribuat, subsequenter exponit. Sed istud est magnopere perquirendum quod dicitur, Deum nobis retribuisse quae contulit; quasi boni aliquid ei prins dederimus, et sic ab ipso collata suscepimus, cum Apostolus clamet: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Dominus enim retribuit nobis bonum pro malo, ut quod praedicavit verbo, monstraret exemplo. Ille enim alapis caesus, ille judici traditus, ille flagellis immeritis verberatus, nobis resurrectionis spem tribuit, et coelorum regna promisit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
