Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.15.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Calicem salutaris accipiam, el nomen Domini invocabo. Digna quidem promissio; sed si in humanis viribus ponatur, periculosa praesumptio. Quis enim potest confessoribus tormentorum patientiam dare, nisi ille qui pro nobis dignatus est calicem passionis accipere? Nam ut hoc impossibile humanae virtuti absolute monstraret, secutus est, et nomen Domini invocabo. Cujus fretus auxilio erodebat se complere, cui carneam fragilitatem non putabat posse sufficere. Pulcherrime vero ac breviter definita est martyrum mors, calix salutaris: calix, quia sub mensura bibitur; salutaris, quia in aeternam salutem, Domino praestante, propinatur. De isto calice dixit et Dominus in Evangelio: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)?