# In Psalterium Expositio 3.15.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.15.8

Vers. 6. O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae! Dirupisti vincula mea. Venit ad positionem secundam, ubi munere singulari suscepto exclamat dicens: O Domine, ego servus tuus! Admiratur enim se talia beneficia susceposse, qualia ipse pro redemptione mundi est dignatus assumere. Quemadmodum enim non miraretur servus, et conditione primi hominis implicatus ad illa venire quae tanta majestas dignata est elegisse? Pavor est dicere quae beneficia suscipiat, qui suis actibus meretur offensam. Nam ut admirationis istius declararet augmentum, repetit, ego servus tuus. Adjecit, et filius ancillae tuae, ut humilitatem suam triplicatis confessionibus indicaret. Filius autem ancillae ideo videtur adjectum, ut Ecclesiam catholicam omnimodis indicaret, quae ancilla est dum servit, sponsa dum jungitur. Et ideo competenter advertimus non esse martyrium, nisi quod servus Domini, et catholicae filius meretur Ecclesiae. Sequitur, Dirupisti vincula mea. Virtutem hic martyrii sentimus exponi, cujus impetu triumphali dirumpuntur omnia vincula peccatorum. Nulla enim in homine macula remanere potest, quam pius sanguis abluerit. Notandum autem quod versus hic tantam virtutem creditus est habere, ut a nonnullis diceretur posse hominibus peccata dimitti, si eum in fine vitae suae tertia confessione congeminet.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
