Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Duobus quidem versibus, sed plenarius tituli honor apponitur, ut intelligamus quamvis pauca verba in Domini laudibus semper esse plenissima. Quis enim dubitet exiguum non debere dici, unde potest magnificentia superna laudari? Cui congrue apponitur schema quod Graece dictur hyrmos: quoniam seriem orationis usque ad ultimum servans, nec personam noscitur mutasse, nec causam; sed uno sensu usque ad terminum quod coepit exsequitur.