Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.16.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi. Et istum quoque psalmum ad personam martyrum debemus aptare. Dicunt enim sancti viri, quasi jam gloriosa passione perfuncti, ut omnes gentes ad laudes Domini debeant excitari, qui talia praestitit servis suis, ut ipsius potius imbuerentur exemplis, libi sunt Donatistae, qui tantum suae congregationi fidem praestitam ment untur? Clamat chorus ille sanctorum, omnes gentes Dominum debere laudare; atque utinam vel nobiscum facerent, quod se agere singulariter mentiuntur! Sequitur, et collaudate eum, omnes populi. Collaudatio est cunctorum fidelium in unum redacta laudatio; haec enim Ecclesiae catholicae apta cognoscitur, quae de diversis mundi partibus aggregatur. Omnes enim gentes in suis populis generaliter commonentur, ne quis se in judicio Domini dicat esse praeteritum.