# In Psalterium Expositio 3.16.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.16.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.16.4

Vers. 2. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritus Domini manet in aeternum. Causa redditur quare debeat Dominus toto orbe laudari: quoniam promissiones suas, quas per sanctos prophetas effecerat, adventus sui visitatione complevit. Confirmata est enim in populo Christiano misericordia ejus, et non commovebitur in aeternum, quando ille qui praestitit, ipse nos (ut credere dignum est) etiam sua miseratione custodit. Addidit, et veritas Domini manet in aeternum. Hic veritas Domini Filius significatur, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Nam, sicut; putat dementissimus Arianus (quod dici nefas est), erat tempus quando non erat filius: fuerat utique tempus quando esset Paler sine veritate, sine via, sine vita. Sed quoniam sine his rebus Pater nunquam fuisse credendus est, saluti nostrae et ipsi convenit veritati coaeternum et consubstantialem Patri per omnia Filium confiteri. Deinde scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sene ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Nam si tempus est factum per Filium, quomodo existere potuit tempus, quando non erat auctor ejus? Sic errores pravos sequitur semper absurditas. Subjiciunt quoque tertiam falsitatem: Pater semper anterius Filio praedicatur. Et ubi est illud? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Ibidem. 1). Vides nihil ibi fuisse praepositum; nam et mullis locis primus Filius nominatur, ut est illud Apostoli ad Ephesios: An nescitis quin omnis fornicator et immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5)? Et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Galat. I, 1). Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Jesus Christus, et Deus Pater noster, qui dilexit nos (II Thess. II, 13). Et ad Corinthios secunda: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei (II Cor. XIII,13). Et ut istam aequalitatem de tota intelligeres Trinitate, addidit, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis. Legitur etiam Spiritum sanctum et Dominum, et priore loco fuisse nominatum; ait enim Paulus ad Thessalonicenses: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi (II Tim. III, 5). Oratur enim Spiritus sanctus ut corda credentium dirigat et in charitate Dei et in patientia Christi. Quapropter unus ex Trinitate ante vel postea nominatus, audienti nullum praejudicium poterit exhibere, quia humana locutio aliter se non valet expedire. In Deo enim nulla est disparilitas vel diversitas aestimanda: quia ubi unus Deus recte creditur, ibi minor et major non potest inveniri. Nescit enim numerum unitas, nec gradum admittit aequalitas, sicut scriptam est: Non ascendes per gradus ad altare meum (Exod. XX, 26).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
