# In Psalterium Expositio 3.16.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.16.5

Conclusio psalmi. Parvus quidem psalmus plenissima brevitate conclusus est. Quid enim amplius potuit dici, quam ut Creator debeat toto orbe laudari? Fecunda brevitas, constricta copia, arctum latissimum, et sine fine angustum. O dulcis et admiranda diversitas! modo paucis sententiis salutaria dicere, modo magnalia diffusa oratione narrare, ut taediosa mortalitas nec in ipsa cura sustineret fastidium, cui praestat amaena varietas [mss. A., B., F., veritas] appetitum. Quaeri forsitan potest cur duos tantum versus psalmus iste contineat, cum e diverso centesimus decimus octavus centum septuaginta sex versibus productus esse monstretur, aliique complures dispari modo pro rerum qualitate formati sunt. Sed illud fortassis indicare res ista cognoscitur; quoniam sicut harmonia, id est, musicae virtutis pulchra modulatio, ex diversis sonis atque accentibus unam perfectam faciunt cantilenam, sic et isti psalmi modo breves, modo mediocres, modo longissimi, in unum concentum suavitate dulcissima rediguntur. Sive (quod credere dignum est) futurum regnum Domini significatur, ubi diversa merita sanctorum pro actuum qualitate fulgebunt, cum tamen omnibus una beatitudo et; suavitas aeterna praestetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
