Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis justorum; dextera Domini fecit virtutem. Chorus ille fidelium laetus exsultat, quoniam dum persecutores eorum putarent eos moerore confici et tribulationeconsumi, illi divina contemplatione gaudentes de suapoena laetabantur, quam sciebant sibi ad aeterna gaudia profuturam. Hic enim tabernacula justorum humani pectoris secreta designant, ubi semper laeti sunt, quamvis forinsecus affligantur. Et ut cognosceres unde istud gaudium venit, adjecit, dextera Domini fecit virtutem, id est Christus, per quem Pater virtutem operatus est in exaltatione sanctorum; quod inferius ipse dicturus est.