# In Psalterium Expositio 3.17.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.17

Vers. 18. Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Ne sibi aliquid persecutorum superbia vindicaret, tormenta ipsorum saevitiamque ferocissimam castigationem Domini esse confirmat, ut tota illa iniqua potentia ad correctionem fidelium videatur esse concessa. Quid se de po estate jactant, quibus nihil pro sua utilitate conceditur? Crudelitas illorum nostra correctio est, furoris flamma probatio. Non se meliores aestiment quod, delinquunt: filio non parcitur, ut erudiri posse videatur. Sed haec bene castigatus edicit; solus enim morti non traditur, cujus hic vitia commissa purgantur. Et nota quod ait, castigans castigavit. Hoc enim genus locutionis in Scripturis divinis saepius invenitur: ut est illud, Benedicens benedicam te. Multiplicans multiplicabo semen tuum, et his similia. Quod argumentum (ut saepe diximus) dicitur a conjugatis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
