Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Populus ille fidelium [ed. ,fidelis] venit ad tertiam sectionem: Jerusalem cupiens introire, januas ejus fervore spirituali sibi postulat aperiri. Quibus ergo dicitur, Aperite, nisi prophetis atque apostolis, qui coelorum claves mysticis virtutibus acceperunt? Per has enim doctrinae januas introducti, intus jam positi veraciter Domino confitemur. Caeterum quidquid extra Ecclesiam catholicam geritur, nequaquam Domini laudibus applicatur. Bene autem per allegoriam prophetae atque apostoli portae appellati sunt: portae enim dictae sunt, per quas victualia civitatibus importantur, sicut et per illos animarum pabula constat illata.