# In Psalterium Expositio 3.17.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.18

Vers. 19. Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Populus ille fidelium [ed., fidelis] venit ad tertiam sectionem: Jerusalem cupiens introire, januas ejus fervore spirituali sibi postulat aperiri. Quibus ergo dicitur, Aperite, nisi prophetis atque apostolis, qui coelorum claves mysticis virtutibus acceperunt? Per has enim doctrinae januas introducti, intus jam positi veraciter Domino confitemur. Caeterum quidquid extra Ecclesiam catholicam geritur, nequaquam Domini laudibus applicatur. Bene autem per allegoriam prophetae atque apostoli portae appellati sunt: portae enim dictae sunt, per quas victualia civitatibus importantur, sicut et per illos animarum pabula constat illata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
