# In Psalterium Expositio 3.17.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.19

Vers. 20. Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Cum superius dixerit portas, quaerendum est quare hic portam voluit ponere numero singulari; scilicet ut designaret prophetas atque apostolos januas quidem esse coelorum, sed has omnes ad unam posse perducere: quia universae consuerunt ad Dominum intromittere Salvatorem, qui et porta potest appellari, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum ostium ovium (Joan. X, 7), etc. Sequitur, justi intrabunt per eam. Et hoc quoque subtiliter inquiramus, cur superius dixerit, portas justitiae, et hic posuit, justi intrabunt per eam? significans (ut mihi videtur) jam non Scripturas divinas, per quas transeunt et injusti; sed illam Jerusalem quae portam hahet Dominum Salvatorem, per quem justi tantum homines introibunt. Quod bene utrumque complexus est, ut et istud, et illud futurum saeculum significare videretur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
