Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. O Domine, saltum me fat! o Domine, bene prosperare! Interjectiones istae desiderium magnae petitionis ostendunt, ut et hic de mundi istius clade liberentur, et ibi prosperrima sorte ad dexteram collocentur. Duo enim ista sunt quae fidelis expetit Christianus, ut et hic eripiatur a peccatorum morte, et illic collocetur in requie sempiterna. Nam istas afflictiones quos hic patiuntur, istos dolores quos hic amore Domini sustinent, ibi sine dubio prosperantur, quando jum ad gaudia aeterna perveniunt. Prosperari enim, est aliquid asperum facere tranquillum, ut grata nobis fiant mala praeterita, quae credimus in aeterna gaudia commutanda.