# In Psalterium Expositio 3.17.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Populus ille beatorum qui a propria fuerat clade liberatus, reliquos commonet fideles ut Domini laudibus constanter invigilent. Ista enim confessio ad laudem pertinet absolute: sive quia illi est Alleluia prepositum, sive quia a diversis angustiis ereptum se Domini miseratione laetatur. Laudis quoque causa subjungitur, quoniam bonus, quod nomen Deo proprie certum est convenire; nam cum ab incredulis Judaeis secundum carnis aspectum Christus Magister bonus diceretur, respondit ipse: Quid me interrogatis de bono (Matth. XXIX, 17, et Marc. X, 18), qui me coelorum Dominum esse non creditis? Adjiciens, Nemo bonus nisi solus Deus, Sed cum legatur. Bonus homo de bono thesauro suo profert bona (Matth. XII, 35), quasi videtur esse contrarium. Sed hominem bonum dicimus per Domini gratiam factum; nam ille solus proprie per se dicitur bonus, qui eos facit implere quod boni sunt. Sequitur quoniam in saeculum misericordia ejus. Ipsius quoque boni quem dixerat, expositio dilucidatur; quia non solum praestat immeritis, sed in aeternum misericordiae suae dona concedit. In saeculum enim, perpetuitatem significat futuram, ubi unum est saeculum, et una dies, nec permutatio ulla succedit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
