# In Psalterium Expositio 3.17.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.4

Vers. 2. Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Vers. 3. Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Vers. 4. Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Cum in his versibus legantur similes fines, praemissi eos expositio competenter amplectitur. Illud tamen altius perscrutandum est, cur in principiis versuum tantum nomina variavit. Ait enim: Dicat nunc Israel, quod totum populum complectitur beatorum. Secundo versu ponitur, Dicat nunc domus Aaron, significans sacerdotes, quos propter honoris sui reverentiam singulariter aestimavit esse memorandos. Tertius quoque versus ait: Dicant nunc omnes qui timent Dominum, ut illos ostenderet quos in centesimo decimo tertio psalmo dixerat: Pusillos cum majoribus (Psal. CXIII, 13), qui in unam societatem Christo Domino pura mente devoti sunt. Sic diversitas ista nominum generalitatem complectitur absolute fidelium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
