Latin
3.18.403.1 to 3.18.403.36
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. Via veritatis Dominus Christus est, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Elegisse se dicebat sanctissimus chorus culturam Domini Salvatoris inter diversas mundi superstiones, quibus insipienter mundani populi serviebant. Eligere enim non est, nisi de multis unum legere. Sed videamus quare se dicit elegisse, cum dicatur in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Jure igitur populus beatus ista dicebat, qui jam electus fuerat, ut eligere potuisset; sicut in alio loco dicit: Elegi abjectus esse in domo Domini (Psal. LXXXIII, 11). Merito ergo se oblitum Domini nondicebat esse judicia, qui tali— electione gaudebat. Vers. 31. Adhaesi testimoniis tuis, Domine. noli me confundere. Ille qui se pavimento prius adhaesisse dixerat, nunc se Domini testimoniis adheesisse commemorat; ut ostendat provectum se vitae divino munere percepisse. Sed quoniam totum in divina tuitione consistit, rogat ut de muneribus collatis non cadat, ne ad verecundiae confusa perveniat. Non enim se sancta conscientia negligenti securitate remiserat, sed magis quod acceperat humilis amittere formidabat. Sic enim confundi poterat, si perderet quod tenebat. Vers. 32. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. Via ista quam multifarie dicitur, quam diversa qualitate tractatur! Dixit enim superius: Vias meas enuntiavi; deinde, Viam justificationum tuarum instrue me; et iterum, Viam iniquitatis amove a me; repetit, Viam veritatis elegi; ad postremum, Viam mandatorum tuorum cucurri; ut sive bonae, sive malae vitae viam dici omnimodis instruamur. Veritatis ordinem servans, cucurrisse se dicit viam mandatorum, quoniam cor suum a Domino asserit esse dilatatum. Non enim potuisset vel ambulare vel currere, nisi cor ejus in latitudine scientiae fuisset extensum; nam cum via mandatorum ejus legatur angusta, nisi dilatato cordo non curritur.