# In Psalterium Expositio 3.18.403.37-69

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.18.403.37 to 3.18.403.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.37

Anima enim quando lumen veritatis acceperit, in multifarias agnitiones aperitur; et latior redditur virtutibus cognitis, qua prius fuerat angustata peccatis. Bene autem dixit, cucurri, ut ostenderet se ad fidem rectam velociter Domini munere pervenisse. Cucurrit enim viam justus, donec (sicut dicit Apostolus) perveniat ad palmam supernae vocationis (Philip. III, 14). Vers. 33. V. HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. Ad quintam litteram plebs beata processit, multis modis expetens ut in lege Domini ejus debeat munere custodiri. Inquirendum plane quam sibi legem petat populus iste constitui, qui superius dixit, et in lege tua miserere mei. Illud dictum est de Veteri Testamento; nunc autem novam legem postulat sibi debere poni, veniente scilicet Domino Christo; ut illo adventu sanctae incarnationis expleto [ms. G. et ed., expletus], perfecto Christianae irdei robore firmaretur; sicut dictum est: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 5). Denique jugiter se eam dicit exquirere. Illud enim desiderio inardescente semper exquiritur, quod venire magnis precibus postulatur. Vers. 34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem luam; et custodiam iliam in toto corde meo. Considerandum est quid sibi velit quod iterum petit, quae prius se accepisse memoravit, id est, Viam mandatorum tuorum cucurri; scilicet quia dona Domini continue sum petenda. Semper enim praestat qui donata conservat; et probabili desiderio continue petimus, quod in nobis permanere jugiter postulamus. Ipse enim perscrutatur hanc legem, cui intellectus praestatur a Domino. Et ut constantiam piae perfectionis ostenderet, eam se dicit in toto corde suo Divinitatis munere custodire: declarans per universas subtilesque minutias omne bonum et a Domino tribui, et per ipsum servari, et ejus gratia semper augeri. Et vide quam pulchro ordine cuncta descendant. Prius petit, ut lex ei poneretur, id est Novi Testamenti, quia Veteris jam tenebat;

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
