Latin
3.18.403.655 to 3.18.403.680
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.655-680
Unproofread scanNot analysed yet
hic autem de incipientibus dicitur, Convertantur ad me, id est ad te. Ad Dominum enim bene intelligitur converti, qui in Ecclesiastica coepit congregatione versari; illi scilicet qui jam timere coeperant, sed nondum fuerant tota mentis intentione conversi. Addidit, et qui noverunt testimonia tua; quos lectio quidem divina jam imbuit, sed necdum opera salutaris instruxit. Convertantur enim de perfectis non poterat dici, qui et lectione sacra, et pia operatione fulgebant. Vers. 80. Fiat cor meum immaculatum in tuis justificationibus, ut non confundar. Cor suum immaculatum petit fieri peccatorum remissione, non meriti qualitate. Nam sicut in principio psalmi dictum est: Cui peccatum suum dimittitur, sine dubitatione mundatur; nec potest illam stolam induere nuptialem, nisi qui per divinam gratiam indulgentiae meruit accipere puritatem. Ibi enim solus ille non confunditur, cui peccata donantur. Et intende quod post virtutes eximias chorus ille sanctorum cor suum immaculatum fieri deprecatur, ut nullus hominum praesumeret, quod solam Christi Domini habuisse certum est sanctitatem. Nam qui confessus fuerat manibus se Domini factum atque plasmatum, qui humiliatum juste se dixerat ad creberrimas passiones, qui exercitatus est in mandatis Domini, in ejus quoque lege meditatus, non audet dicere immaculatum cor sibi esse; sed petit ut fiat quod necdum in illa resurrectione perceperat, ubi audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34), etc. Et vide quemadmodum unum verbum diversis causis adhibitum est. Supra petiit impios debere confundi, ut corrigantur; se vero postulat non debere confundi, ut interitum damnationis evadat. Vers. 81. -XI. CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi [mss. A., B. ,F. ,supersperavi]. Undecimam litteram peregrinus in hac terra populus decantat, in qua nimium desiderium suum in adventu Domini feliciter confitetur.