# In Psalterium Expositio 3.18.403.705-728

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.18.403.705 to 3.18.403.728. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.705
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.705

Constat ergo oculos istos esse intellectuales, id est lumina cordis [mss. A., B., luminaria] intrinseca, quae Domino efficaciter supplicant et silentioso quodam sermone proclamant. Oculos aliquid dicere, non est communis aut usitata locutio; sed istum compositionis modum Scripturae divinae necesse est ut proprium esse fateamur. Et respice vim syllabae: In eloquio dixit, non ab eloquio. Deficere enim ab eloquio Domini, totius boni revera privatio est; nam in eloquio ejus deficere, semper augere est. Tandiu enim se dicit defectum istum robustissimum pertulisse, donec exspectata incarnatio Domini cordis aspectibus appareret. Unde evidenter agnoscimus justos viros, etsi carnalibus oculis adventum Domini non viderint, fidei lumine ab eis semper intuitum; sicut et ipse Dominus discipulis suis in Evangelio dicit: Abraham cupivit videre diem meum, vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Vers. 83. Quia factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus. Quoniam superius se petiverat consolandum; nunc causam reddit cur illis Dominus debeat subvenire. Uter in pruina nativo calore desertus, glaciali rigore contrahitur, sic corpus sanctorum incentivo vitiorum calore vacuatum, beneficio conversionis attrahitur; et cum sic fuerit felici sorte maceratum, provenit quod sequitur, ut justificationes Domini possit nullatenus oblivisci. Uter enim corpus mortale significat, pruina beneficium conversionis [mss. A., B., F., conversationis] ostendit, per quam evenit, ut caro nostra lasciviens afflictione poenitentiae contrahatur. Tantum enim crescit calor fidei, quantum de flamma subtractum fuerit corporali. Sed uter iste beatorum est, qui animam confitentem de propria facit contritione proficere. Nec aestimes indecorum vivos homines utribus comparatos, cum Dominus in Evangelio dicat de praedicatione fidei locuturus: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservabuntur (Matth.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
