Latin
3.18.403.894 to 3.18.403.923
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.894-923
Unproofread scanNot analysed yet
V, 5). Vers. 97. —XIII. MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. Populus beatus, qui prophetarum atque Evangelii plurima meditatione profecerat, in hac littera introducitur ad loquendum: super docentes se ac seniores asserens divina intellexisse mandata; et ideo super mel et favum ori suo Scripturarum divinarum testatur provenisse dulcedinem. Dicendo, Quomodo, promittit se dicturum quemadmodum legem Domini praecipua intentione dilexerit. Dilexit ergo legem, non timuit: quoniam per dilectionem, non per timorem mundanum praeceptum Domini sanctos viros decet operari. Plus enim acceptum est amantem aliquid facere, quam solum infideliter timentem. Quomodo autem dilexerit, consequenter exponit, dicens: Tota die meditatio mea est. Tota die continuum tempus debemus accipere, sicut et alibi legitur: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Sancta enim conscientia semper habuit diem, quae clarificato corde incredulitatis tenebras ignoravit. O indefecta meditatio, cui saeculi istius non sufficit dies! Et ut humanam fragilitatem continuae meditationi credamus potuisse sufficere, hac nobis, ut opinor, ratione constabit; quoniam si quis quaslibet causas respectu Domini sub moderatione disponat, si cibos temperanter accipiat, si somnum convenienter capiat, legem Domini meditatur in omnibus; quoniam se honesta et probabili actione commendat, sicut apostolus dicit: Sive enim manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Vers. 98. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quia in aeternum mihi est. Inimici intelligendi sunt obstinati Judaei, haeretici, vel pagani, qui praecepta Domini aut minime intellexerunt, aut ea pravo studio non probantur operari. Supra istos prudentem se dicit effectum; quoniam jussa Domini et devotus accepit, et veram illis integritatem servavit [ms. G. et ed. ,vera illis integritate servivit]. Sed unde factus prudens fuerit super inimicos suos, addidit, mandato tuo: quoniam dum illi fideliter obedivit, cunctos errantes sine dubitatione transcendit.