Latin
3.18.403.978 to 3.18.403.1003
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.978-1003
Unproofread scanNot analysed yet
et nisi gratia Domini muniamur, facillime perversa suasione decipimur. Illa est enim Domino juvante salubris prohibitio, cum hoc fieri non patimur, quod plenum periculis invenitur. Pedes autem meos, significat mentis assensum, quae nos quodam vestigio ducit ad culpam, et ad vias malas compellit, nisi nos pietas Divinitatis abstraxerit. Sequitur, ut custodiam verbum tuum. Aliter enim verbum Domini non potuit custodiri, nisi cum illa pestifera suasio probatur expulsa, sicut Apostolus dicit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). Vers. 102. A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Declaravit illud quod superius dixit: Ab omni via mala prohibui pedes meos, utique ut ejus minime judicia declinaret. Sic enim perfectae beatitudinis integritas custoditur, quando haereticorum iniquitas perversa respuitur. A judiciis ergo tuis dicit, id est quae tua voluntas sancta constituit, et vivendi nobis regulam dedit. Ab eis utique non declinare, hoc est in via recta consistere; hoc est ad coelorum gaudia pervenire. Sequitur causa probabilis, quia tu legem posuisti mihi. Cum legem per Moysem Dominus dederit, eamque jusserit inviolabiliter observari, non incongrue hic Evangelium intelligimus cum dicit: Tu legem posuisti mihi. Illa enim quam per Moysem dedit, paedagogi nobis praesentavit officium; ista vero totius plenitudinis donavit effectum. Merito ergo sanctus populus de ipsa lege gaudebat, quam jam credendo susceperat. Denique vide quid sequitur. Vers. 103. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! Comparationes istae, quamvis aliquid videantur habere praecipuum, tamen non possunt rebus spiritualibus exaequari, nisi semper ponatur, super, sicut in nona littera jam dictum esi: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti; ut ea quidem inter homines praecipua, sed divinae jucunditati inferiora esse cognoscas.