Latin
3.18.425.78 to 3.18.425.102
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.425.78-102
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 24). Ille autem verus amor est, qui veritatis affectum sic rigida deliberatione custodit, ut omnino exsecretur quod ei potest esse contrarium. Quapropter non hominem iniquum, sed iniquitatem se dicit odisse, quod fas est, atque eam sic abominatum fuisse, ut a se longe redderet alienam; quatenus legem Domini perfecta voluntate diligeret. Quod argumentum ex contraria rerum diversitate colligitur. Lex autem Domini est (sicut saepe dictum est) quae sub aenigmatibus agebatur, ut sex annis puer serviret Hebraeus, agnus immolaretur anniculus, et his similia, quae ad Novi Testamenti possunt significantiam pertinere; quae merito se dilexisse commemorat, ne quis ea sub neglectu aliquo crederet audienda. Vers. 164. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. Si ad litteram hunc numerum velimus advertere, septem illas significat vices quibus se monachorum pia devotio consolatur, id est matutinis, tertia, sexta, nona, lucernaria, completoriis, nocturnis. Hoc et sancti Ambrosii hymnus in sextae horae decantatione testatur. Si vero spiritualiter intendas, continuationem magis dictam sapienter advertis, ut est illud: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Sic est etiam hebdomas, quae in hoc semper numero revoluta, longissimum nobis tempus extendit, dum hoc numero clauditur quidquid in mundi istius aetate versatur. Nam et ibi pro infinito ponitur, ubi ait: Septies cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV, 16); non enim justo definitus est cadendi numerus: sed hoc est necessarium quotiescunque ceciderit ut resurgat. Tale est et illud, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 12); hoc est multipliciter. Et apud Moysen: Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur (Gen. IV, 15), id est multipliciter; et his similia. Verum ut has laudes continuas debeas intelligere, subter adjunxit: Super judicia justitiae tuae: quia parcit videlicet supplicanti;