# In Psalterium Expositio 3.19.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.19.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.19.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Inchoat primus virtutum gradus; in quo propheta terrena vitia derelinquens, confessione lacrymabili petit se de mundi istius tribulatione liberari. Initium enim provectus est delicta carnalia relinquere, et sic Domino supplicare. Nam qui unum gradum conscendit, terram utique relinquit, et in quodam adhuc humili loco recipitur, cui elevatio prima praestatur. Sed jam proculdubio habebit meritum beati, qui vel in isto gradu potuerit inveniri, sicut legitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1). Quapropter exauditum se dicit, quoniam in tribulatione clamaverat. Dominus enim nescit differre, quem compuncto corde sibi senserit supplicare, sicut in Isaia legitur: Adhuc invocante te dicam: Ecce adsum. Et inspice quam sit pulcherrimus ordo dictorum. Primum posita est tribulatio, deinde exclamatio, tertio exauditio, ut per ordines certos ad Dominum constet vota pervenire fidelium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
