# In Psalterium Expositio 3.19.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.19.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.19.7

Vers. 5. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar. Venit ad secundam partem, ubi damnans saeculi vitia, vitam se poenitet habere longinquam. Heu me, sermo dolentis est, quod hujus mundi prolixitate fatigetur. Quam querelam diversos sanctos habuisse non dubium est, sicut Ecclesiastes dicit: Et laudavi omnes qui mortui sunt super omnes qui vivunt usque nunc (Eccl. IV,2). Apostolus quoque Paulus exclamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23). Merito ergo et propheta in hac parte congemuit, qui simillimo Domini amore flagravit. Incolatus autem significat peregrinationem· Incolas enim dicimus qui ad tempus terras alienas colunt, sed a patria sua longe sejuncti sunt. Quod de illis merito dicitur, quorum conversatio semper in coelis est, sed adhuc hic corpore detinentur. Quod autem dixit, prolongatus est, affectum nimium desiderantis expressit. Cupienti siquidem felicem patriam videre, quamvis hic breve tempus probetur esse, longinquum est. Sequitur, habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar Hebraeum nomen est quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi hujus pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt unde perire noscuntur. Sed ut verbi hujus breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cujus fines usque ad Medos Persasque prolati [ed., protelati] sunt: bi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significat peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat. Necesse est enim ut bonus animus affligatur, quoties malorum permixtione concluditur. Hoc autem bene dicit, qui in primo gradu constitutus terram contempsit, eamque felici variatione deseruit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
