# In Psalterium Expositio 3.2.343.1-22

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.2.343.1 to 3.2.343.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.1

Psalmus ipsi David. Post illas beati pauperis humillimas preces et tam magnae poenitentiae gemitus explicatos, totus hic psalmus Domini laude [mss. A., B., F., laudatione] repletus est; ut pia dispositione praecedentes lacrymas praeconiorum gaudia sequerentur. Et ideo (sicut saepe diximus) ipsi David positum est, ne quid ad istum terrenum regem referre deberemus, quia superna laus manifestis sensibus explanatur. Est enim lucidus et tituli sui claritate consimilis, ut sine difficultate dictorum psalmi continentiam intelligere debeamus. Divisio psalmi. Per totum quidem psalmum propheta loquitur. Prima narratione ad animam suam verba facit, ut benedicat Dominum, et beneficia ejus nullatenus debeat oblivisci. Secunda narratione dicit qualia Moysi praestiterit, et reliquis fidelibus suis, ut ipse intelligatur a saeculis semper fuisse munificus. Tertio loco ad angelos verba convertit, virtutes supernas alloquitur, et reliquas rationales creaturas invitat, ut Domini jugiter laudibus occupentur. Expositio psalmi. Vers. 1. Benedic, anima mea, Dominum, et, omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Sciens propheta mentes hominum variis illusionibus subjacere, nec semper in vera contemplatione defixas, animam suam vir sanctus alloquitur, ut cum fuerit diversis cladibus liberata, beneficiorum omnium recordetur auctorem: ne sibi aut alteri cuiquam putet esse tribuendum, quod a solo Domino constat esse concessum. Est enim gratum et honestissimum dicendi genus cum anima loqui, ut universi intelligant omnimodis appetendum, quod sibi saluberrimum propheta noscitur dedisse consilium. Sequitur, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Interiora sunt animae, cogitatio multiplex, virtusque rationis. Ipsam quippe voluit cum anima convenire, ut harmonia fideli laus Domini adunatis viribus assonaret. Saepe enim anima vult aliquid agere, et per phantasticas imaginationes eluditur. Sed vir sanctus in Domini laude nihil a se voluit deviare, sed omnia uno concentu canere, quae culpabiliter sibi poterant discrepare.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
