Latin
3.2.345.100 to 3.2.345.123
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.345.100-123
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum totum opus ejus sit, omnia debent suum benedicere creatorem. Sequitur, in omni loco dominationis ejus. Sicut nulla creatura a laudibus Domini jubetur excipi, ita nec locus quisquam relinquitur, qui a tali munere segregetur. Nam cum dicitur, in omni loco dominationis ejus, nihil excipitur, quia ubique dominatur. Significans forte Ecclesiam catholicam, quae per totum mundum erat (Domino praestante) creditura; ipsa enim ubique Dominum benedicit, ubique collaudat, et gratias maximas hymnidica exsultatione concelebrat. Addidit, Benedic, anima mea, Dominum. Ipsa sententia conclusit psalmum, quae pulcherrimum fecit initium. Sed quoniam in Scripturis divinis omnia sacramentorum ubertate pinguescunt, haec similitudo (sicut jam dictam est) in octavo psalmo illos indicat, ut opinor, qui atria fidei sinceris mentibus ingressi sunt, et vitam suam glorioso fine (Domino praestante) concludunt. Digna commonitio, per quam se fidelis anima consoletur, quae contra omnes casus tanquam clypeus inexpugnabilis assumatur. Nam si eum semper benedicimus, ab eo jugiter custodimur. Conclusio psalmi. Benedictio Domini timentibus eum quanta largitate concedatur agnovimus. Festinemus ad mandata complenda, ut pervenire mereamur ad praemia. Habemus Dominum et per naturam pium, et per misericordiarum dona largissimum. Quis dubitet ab illo postulare, qui, si non petatur, offenditur? Benedicamus ergo omnes in commune Dominum, opera ejus hymnidica exsultatione celebremus. Quale enim sacrilegium est, ut cum omnis creatura jubeatur benedicere Dominum, si homo desinat laudare Dominum, qui ad imaginem et similitudinem ipsius noscitur esse procreatus? Audivimus, benedictio Domini quibus virtutibus applicetur, castis utique, humillimis, charitate plenis, et qui Domini reliqua mandata perficiunt. Arceatur ergo hinc omne quod pravum est; excludatur universa malitia mundi; emendentur illecebrae; diabolus foras mittatur cum sequacibus suis. Quapropter audito tanto munere, completi tanta spe, sanctis operibus benedicamus Dominum, religiosis factis cantemus Auctori.