# In Psalterium Expositio 3.2.345.72-99

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.2.345.72 to 3.2.345.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.72

Sic enim commonet, omnes angeli ejus. Ejus quippe de illis dicitur qui ab ipsius imperio nequaquam recedere voluerunt. Sequitur aliquid expressius, potentes virtute, qui facitis verbum ejus. Ipsi enim virtute possunt, qui ejus jussis obediunt. Potest autem et diabolus non virtute, sed pravitate; non honore, sed praesumptione. Potentes siquidem illi vere dicendi sunt, qui verbo Domini parere contendunt. Et ne aliquid relinqueretur ambiguum, calcatius insinuat, ad audiendam vocem sermonum ejus, scilicet ut sint humiles, non superbi. Ipsi sunt enim digni benedicere, qui suum et cognoscunt, et venerantur auctorem. Vers. 21. Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facilis voluntatem ejus. Rem magnam, rem omnino sublimem iterata judicavit invitatione solidandam, ut infirmitas humana cognosceret quam saluberrimum esset obedire Domino, quando ipsius voluntati coelorum militat fortitudo. Et intende proprietates emicare verborum. Prius dixit, qui faciunt verbum ejus. Et ne verbum intelligeres, quod verberato aere ab hominibus solet proferri, addidit, qui facitis voluntatem ejus. Angelis enim verbum Domini est voluntas ejus: quoniam illa sublimis spiritualisque substantia beatorum angelorum, cum Dominum contuetur, ibi veritatem ejus voluntatis agnoscit. Nec opus est loqui, quibus se Divinitas propitiata patefacit; non enim eis Deus verberato aere loquitur, sed inspiramine suo voluntates eorum ad suum velle convertit. Sic erunt, ut credimus, et beati homines postquam regni aeterni fuerint praemia consecuti. Vers. 22. Benedicite Dominum, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus; benedic, anima mea. Dominum· Benedicite, nunc tertia iteratione geminasur. Quae figura dicitur epembasis, decorum schema sive in laudibus, sive in vituperationibus ad animos erigendos verbum saepius iterare, quod dictum est. Dixit autem prius illos debere benedicere, qui Domini jussiones efficiunt; nunc admonet ipsam operam Domini auctorem suum debere laudare, ut terrena coelestiaque concluderet.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
