Latin
Part 3, Psalm 120
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Sicut nihil est novi quod de istis titulis loqui possimus, ita superest ut de psalmis gradatim ascendentibus dicere debeamus. Primo enim in tribulatione positus propheta, ad exemplum publicani illius qui tunso pectore oculos elevare non audebat ad coelum, liberare se petit a labiis iniquis et a lingua dolosa. Nunc autem respirans ad secundum gradum provectus, oculos levavit ad montes, ad intercessores utique sanctos, quorum suffragio munera superna mereretur. Hoc enim ex persona sua loquitur propheta, qui tamen et ipse mons erat et patriarcha mirabilis. Sed ideo per istos gradus competenter ascendisse se retulit, ut nobis ignorantibus coelestium virtutum genera distincta [ed. ,districta] narratione monstraret.