Latin
Part 3, Psalm 120
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Ecce non dormitabit neque obdormiet [ed. ,dormiet] qui custodit Israel. Haec sententia superioris dicti similitudo est. Optavit enim anterius animae suae, quod hic fideli populo pronuntiat esse servandum. Israel enim (sicut saepe diximus) interpretatur vir videns Deam. Ergo supra eos qui Deum vident, Dominus non dicitur dormitare: quia revera talis in nobis redditur ejus aspectus, qualis in ipso fuerit nostrae mentis intuitus. Sed illi veracissime vident Deum qui non solum ejus humanitatem, sed etiam divinitatis contemplantur absque dubitatione potentiam. Incarnatio siquidem ejus est (sicut dicit Evangelium) Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14): deitas autem ipsius (sicut idem evangelista testatur): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Haec qui ita crediderit, erit veracissimus Israel; et non dormitabit neque obdormiet, Dominus custodiens eum.