Latin
3.21.433.1 to 3.21.433.28
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.21.433.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Audivimus gradum, intelligamus ad altiora conscensum; sed iste ascensus firmus est, qui Domino custodiente servatur; qui quanto meritis proficit, tanto se mentis subjectione prosternit. Ecce jam sublevatur propheta tertio gradu, secundis altior factus, et de ipsa laetitia principium psalmi sumpsisse declaratur. Divisio psalmi. In prima parte gaudet se propheta commonitum ad supernam Jerusalem esse venturum, ubi jam sancti secura prosperitate consistunt, et cum Domino, misericordia ipsius largiente, judicabunt. In secunda parte loquitur ad cives Jerusalem, optans eis abundantiam pacis, quam se dicit charitate fratrum et Domini amore praedicasse. Expositio psalmi. Vers. 1. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Decora nimis et salutaris causa laetitiae, quae prima fronte praemissa est, ut et hilares et attentos redderet auditores. Sed ne more humanitatis mediocre gaudium fuisse sentires, de quo perfecto bono laetari se profiteatur ostendit, quia in domum Domini iturum se esse testatur. O digna exsultatio illuc ire contendere, unde nunquam aliquis velit exire! Sed perscrutandum est quis haec prophetae dixerit? Scilicet Spiritus sanctus, qui cordi ejus tacita voce loquebatur. Audierat ergo propheta non aure, sed mente, non sermone, sed divino inspiramine; intus enim praemonitus, ad haec exsultationis verba prorupit. Sequitur, in domum Domini ibimus. Domus quae justos tantum recipit, angelos continet, et ipsum creaturarum omnium conspicere meretur Auctorem; domus desiderabilis, domus de vivis lapidibus fabricata; de qua in alio psalmo dictum est: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Vers. 2. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. Quoniam sibi propheta aeternam illam domum dixerat compromissam, jam ipsa praefiguratione futurorum in ea se dicit stare, ad quam desiderabat summo studio pervenire;