Latin
3.21.433.149 to 3.21.433.178
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.21.433.149-178
Unproofread scanNot analysed yet
Admonet ergo propheta quod scit esse venturum; ut illi qui cum Domino judicabunt, talibus viris in illa patria congaudeant, qui et hic pacem diligunt, et ibi aeternae pacis praemia consequuntur. Et quia in fine sententiae Jerusalem posuit, conversus ad ipsam brevissima demonstratione complexus est: Abundantia diligentibus te. Omnia enim bona illis abundare manifestum est, qui diligunt Jerusalem; nam qui hic pauperes fuerint, ibi bonorum omnium divites erunt; qui hic fragiles, ibi indefecti; qui hic temporales, ibi aeterni; et quidquid bonorum esse potest, ista coelesti abundantia videtur inclusum. Vers. 7. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Adhuc ad Jerusalem loquitur, cui optat talia qualia scit esse ventura. Virtus quippe ipsius pax sine dubitatione sanctorum est, quae vocatur et charitas; de qua scriptum est: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Per hanc enim fiunt unum, per hanc templum merentur esse Creatoris; et quidquid eis promittitur, ipsius consideratione praestatur. Pax ista est quam nulla bella concutiunt, quam seditio nulla conturbat; sed sine fine possidebitur quod ibi Christi miseratione confertur. Pax enim a parcendo, sive a pascendo dicta est. Sequitur, et abundantia in turribus tuis. Haec est abundantia de qua superius dixit: Et abundantia diligentibus te. Sed hic per turres aliquid significantius videtur expressum, ut hanc abundantiam non aequalem omnibus, sed intelligeres esse potiorem. Turres enim sunt quae objectu et altitudine sua civitates defendunt, et venientes inimicos prima fronte suscipiunt. Unde non improbe martyres significatos advertimus, qui oppositione corporis sui, civitatem Dei pia confessione defendunt, et quasi eminentia aedificia ita hostibus fidei repugnare noscuntur. Vers. 8. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. More perfectorum virorum pacem praedicans, pacis suae signa demonstrat. Dicit enim pacem istam Ecclesiae ideo se praedicasse propter fratres et proximos suos, ut instructi hac virtute concordiae diligerent ac quaererent unitatem.