Latin
Part 3, Psalm 122
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.22.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Respiciamus intrinsecus quid nobis similitudines istae designent. Attendunt servi ad manus dominorum suorum, sive quando per eos desiderant enutriri, ut totius indigentiae necessitates evadant; sive quando pro culpis suis vapulare jubentur, donec audiant, parce. Utraque enim ponuntur in potestate dominorum, sive spes continentiae, sive finis aliquando vindictae. Quae nos utraque convenit facere, ut oculos nostros semper levemus ad Dominum, et cum aliquam indigentiam sustinemus, et cum pro aliquibus verberamur excessibus. Sed hic versus et sequens per figuram homoeosis depromuntur, per quam minus notae rei, ex similitudine ejus quae magis nota est, demonstratio declaratur.